Agesilao evita una sedizione - Studentville

Agesilao evita una sedizione

Cum quidam adulescentuli, hostium adventu perterriti, ad Thebanos transfugêre vellent et locum extra urbem editum cepissent, Agesilaus, qui perniciosissimum fore putabat, si animadversum esset quemquam ad hostes transfugere conari, cum suis eo venit atque, ut si bono animo fecisset, iuvenes laudavit, quod eum locum occupassent et se quoque id fieri debere animadvertisse dixit. Sic illos simulata adulatione recuperavit et, adiunctis suis comitibus, locum tutum reliquit. Namque adulescentes se movere
non ausi sunt, quod latere arbitrabantur quae cogitaverant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti