Alcune avventure di Ulisse - Studentville

Alcune avventure di Ulisse

Troia Ulixes discessit et propter ventos adversos ad oras Ciconum, Thraciae incolarum, pervenit.Illic contra Cicones pugnavit, at multi comites interfecti sunt ab hostibus. Postea ex fuga evasit cum sodalibus, et nautae apud Ithacam pervenerunt, at ibi procella vehemens per altum Achaeos dispersit impulitque ad Africae litora, ubi Lotophagos cognoverunt, homines qui lotum e foliis florem procreatum edebant.Loto magna suavitas praestabatur et oblivio domum reditionis.Ideo Ulixes suos socios qui florem gustaverant ad naves vinctos reduxit.Inde ad Cyclopum insulam pervenit.Cyclopes genus ferum et agreste erant: in speluncis iuxta mare in orientali Siciliae ora antiquitus fuerant.Ingenti corporis vi praediti, unum oculum in media fronte habebant salubremque pastorum vitam inter oves agebant.Famem piscibus vel ovium carne vel caseo extinguebant, sitim lacte.Cum paucis sociis Ulixes in Polyphemi speluncam intraverat, at Cyclops, hospitalitatis immemor, miseros homines in antro clauserat et nonnullos etiam interfecit aditque, quia Cyclopes omnia deum hominumque iura despiciebant. Callidus Ulixes tamen Polyphemum singulari artificio decepit : Cyclops multum vinum bibit quod Graecus vir ei praebuerat.Tum in somno turpe monstrum oculo privavit et tali modo e tristi spelunca incolumis tandem evasit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti