Amor di Patria - Studentville

Amor di Patria

Nihil est paytia dulcius; nihil optabilius,nihil iucundius; regionem igitur et urbem, ubi maiores nostri domicilium collocaverunt, ubi est domus avita, ubi parentes et sodales et amici vitam degnut, carissimam habemus et summo amore diligimus. Sunt quidem multae urbes clariores atque opulentiores quam nostra; at omnibus patriam anteponimus. Non aliter optim i filii matrem et patrem unice diligunt, nec parentes fama clariores aut copiis ditiores exoptant. Miserrima vero est exulis vita; etiam si sponte exulavit atque, ampliorum bonorum cupidus,ex patria migravit et ubi nuc vitiam degit divitiis abundat, attamen regionis et civitatis suae desiderium in corde tenet et patriae suavissimae imaginem in oculis et in animo habet; patrium sermonem audire cupit; parentum et amicorum vultum videre toto animo appetit. Neque ullum tempus exuli incundius erit quam dies reditus.

  • Letteratura Latina
  • Versioni di Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti