Annibale e i Romani - Studentville

Annibale e i Romani

Hannibal, qui clarus Carthaginiensium dux fuit, cum Romanis asperum et cruentum bellum gessit. Frustra Romani ingentem numerum equitum et peditum contra hostium exercitum miserunt. Hannibal in Hispania Saguntum delevit, in Italia Romanos profligavit apud Ticinum, apud Trebiam, ad Trasumenum lacum, ad Cannas, Apuliae vicum, ut tradunt rerum scriptores. Romani autem, forti et magno animo res adversas tulerunt, et postremo, legionum virtute ducumque peritia, Carthaginienses devicerunt apud Zamam, Numidiae urbem. Hannibal, postquam a Romanis devictus erat, primum confugit ad Anthiocum, Syriae regem, deinde ad Prusiam, regem Bithyniae; denique, quoniam a Romanis militibus in domo regia circumdatus erat, venenum sumpsit et animam efflavit.

  • Latino
  • Sermo et Humanitas - Quaderno per il recupero
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti