Annibale esorta i suoi a superare le Alpi - Studentville

Annibale esorta i suoi a superare le Alpi

Cum Cartaginienses in conspectum Alpium pervenissent, magnus pavor eos invadere. Tum Hannibal, postquam contionem vocaverat, militum animos ad spem erexit. “Cur” dixit “vestra pectora semper impavida repens terror invasit? Memoria tenete totam Hispaniam a vobis occupatam esse, flumen Hiberum superatum ut nomen Romanum deleretis atque liberaretis omnes orbis terrarum gentes. Cum autem montes Pyrenaeos et flumen Rhodanum inter ferocissimas gentes superabatis, pro certo habebatis etiam Alpes a vobis superatum iri. Nunc, cum tot populos viceritis, cum Alpes in cospectu habeatis, cur putatis fore ut vestra virtus minus quam antea niteat? Quid existimatis Alpes esse? Dico vobis Alpes habitari, coli, pervias esse exercitibus, etiamque a Romanis saepe superatas esse”. Ita milites eas superare iussit.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti