Annibale viene ferito - Studentville

Annibale viene ferito

Hannibal infesto exercitu ingressus Saguntinorum fines, pervastatis passim omnibus agris, urbem tripertito adgreditur. Angulus muri erat in planiorem patentioremque quam cetera circa vallem vergens; adversus eum vineas agere instituit per quas aries moenibus admoveri posset. Sed ut locus procul muro satis aequus agendis vineis fuit, ita haudquaquam prospere evenit, postquam ad effectum operis ventum est. Et turris ingens imminebat et murus, ut in suspecto loco, supra ceterae modum altitudinis emunitus erat, et iuventus delecta, ubi plurimum periculi ac timoris ostendebatur, ibi vi maiore obsistebant. Ac primo alii milites missilibus submoverunt hostem, deinde alii ad erumpendum etiam in stationes processerunt operaque hostium Saguntinis animum dabat; quibus tumultuariis certaminibus haud ferme plures Saguntini cadebant quam Poeni. Ut vero Hannibal ipse, dum ad murum incautius appropinquat, adversus femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit, ut paene opera ac vineae deserta sunt.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti