Atene e Sparta - Studentville

Atene e Sparta

Athenae et Sparta clarissima Graeciae oppida erant: Athenae in Attica sunt, Sparta autem in Peloponneso. Athenis multa templa sunt; in templis simulacra, tropaea et spolia, deorum dearumque tabulae pictae erant. Athenarum oppidani historiam, tragoedias comoediasque amabant; Athenarum incolae maxime philosophorum praecepta audiebant. Spartae, autem, Lacedaemonii litteras philosophiamque non curabant nec agriculturae, nec mercaturae studebant. Viri tantum armorum exercitium curabant. Pueri quoque in armis se exercebant et pericula suscipere discebant.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti