Attività antiromana di Annibale in esilio - Studentville

Attività antiromana di Annibale in esilio

Hannibal anno tertio, postquam domo profugerat, cum quinque navibus Africam accessit in finibus Cyrenaeorum, sperans se ad bellum contra Romanos inducere posse Carthaginienses confisos spe fiduciaque Antiochi, cui iam persuaserat ut cum exercitibus in Italiam proficisceretur. Huc Magonem fratrem excivit. Id ubi Poeni resciverunt, Magonem eadem, qua fratrem, absentem affecerunt poena. Desperatis rebus, cum solvissent naves ac vela ventis dedissent, Hannibal ad Antiochum pervenit. De Magönis interitu duplex memoria prodita est: namque alii naufragio, alii a servulis ipsius interfectum esse eum tradunt. Antiôchus autem, si in agendo bello consiliis eius parere voluisset, propius Tiberi quam Thermopylis de summa imperii dimicavisset. Hannibal etsi eum multa stulte conari videbat, tamen in nulla re deseruit. Praefuit paucis navibus, quas ex Syria iussus erat in Asiam ducere, iisque adversus Rhodiorum classem in Pamphylio mari conflixit. Cum multitudine adversariorum sui superarentur, ipse, quo cornu rem gessit, fuit superior.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti