Battaglia navale tra Cesariani e Marsigliesi - Studentville

Battaglia navale tra Cesariani e Marsigliesi

Massilienses nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est castellum Massiliensium, ad Nasidium, qui ab Cn. Pompeio cum classe navium sedecim Massiliensibus subsidio missus erat, perveniunt, ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio. Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Commisso proelio, Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit, sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis acceperant, animo apromptoque decertabant. Simul ex minoribus navibus magna vis emînus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Diductis nostris paulatim navibus, et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri, facultatem nacti, ferreis minibus iniectis, navem religaverant, Massilienses undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Sed Nasidianae naves nulli usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt: non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est; ex Massiliensium classe quinque sunt depressae, quattuor captae, una cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti