Botta e risposta tra Cesare e Divicone - Studentville

Botta e risposta tra Cesare e Divicone

Caesar ut reliquas copias Helvetiorum consequi posset, pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii repentino eius adventu commoti, cum id quod ipsi diebus XX aegerrime confecerant ut flumen transirent, illum uno die fecis se intellegerent, legatos ad eum mittunt. Cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello persêqui perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et pristinae virtutis Helvetiorum. His Caesar ita respondit: si obsides ab iis sibi dentur, ut ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis (satisfaciant) de iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satisfaciant, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse ut obsîdes accipere, non dare consuerint (= consueverint); eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti