C. Giulio Cesare - Studentville

C. Giulio Cesare

Annum agens sextum decimum Caser patrem amisit; sequentibusque consulibus Corneliam, Cinnae quater consulis

filiam, duxit uxorem, ex qua illi mox Iulia nata est. Stipendia prima in Asia fecit; postea in expugnatione Mytilenarum corona

civica exornatus est. Cornelium Dolabellam, consularem virum, de repetundis postulavit; cumque absolutus esset Dolabella,

Rhodum secedere statuit, ut Apollonio Moloni, clarissimo tunc dicendi magistro, operam daret. In Corneliae autem locum Pompeiam

duxit uxorem, Quinti Pompei filiam, L. Sullae neptem. Quaesturam in ulteriore Hispania inivit, cum Gades venisset, animadversa

apud Herculis templum Magni Alexandri imagine, doluit ignaviam suam: nam eum pudebat nihil magni adhuc egisse. Quare missionem

efflagitavit, ad captandas maiorum rerum occasiones in urbe.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Svetonio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti