Quid facit is, Gelli, qui cum matre atque
sororeprurit, et abiectis pervigilat tunicis?quid facit is, patruum qui non sinit esse maritum?ecquid scis quantum suscipiat
sceleris?suscipit, o Gelli, quantum non ultima Tethysnec genitor Nympharum abluit Oceanus:nam nihil est quicquam sceleris, quo
prodeat ultra,non si demisso se ipse voret capite.
- Latino
- Carmina di Gaio Valerio Catullo
- Catullo