Cassio, ultima speranza dei cittadini onesti - Studentville

Cassio, ultima speranza dei cittadini onesti

Cicero Cassio S.
Qui status rerum fuerit tum cum has litteras dedi, scire poteris ex C. Titio Strabone, viro bono et optime de re publica sentiente, qui cupidissimus tui, domo et fortunis suis relictis, ad te profectus est. Itaque eum tibi ne commendo quidem; adventus ipsius ad te satis eum commendabit. Tu velim sic existimes tibique persuadeas omne perfugium bonorum in te et in Marco Bruto esse posîtum, si quid adversi evenerit, quod nolim (eveniat). Res, cum haec scribebam, erat in extremum adducta discrimen. Decimus Brutus enim Mutinae vix iam sustinebat. Qui si conservatus erit, vicimus; sin quod Dii omen avertant! – omnis omnium cursus est ad vos. Proinde fac habeas animum tantum tantumque apparatum quanto opus est ad universam rem publicam recuperandam. Vale.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti