Celebrazione della gloria di Cesare - Studentville

Celebrazione della gloria di Cesare

Domuisti gentes immanitate barbaras, multitudine innumerabiles, omni copiarum genere abundantes; sed tamen eas vicisti, quae et naturam et condicionem, ut vinci possent, habebant. Nulla est enim tanta vis, quae non ferro et viribus debilitari frangique possit. Animum vincere, iracundiam cohibere, victoriae temperare, adversarium nobilitate, ingenio, virtute praestantem non modo extollere iacentem, sed etiam amplifica re eius pristînam dignitatem: haec qui facit, non ego eum cum summis viris comparo, sed simillimum deo iudico. Te vero quibus laudibus efferemus, quibus studiis persequemur, qua benevolentia complectemur? Nemo umquam obliviscetur te totam Galliam subegisse, rei publicae hostes debellavisse; itaque, C. Caesar, bellicae tuae laudes celebrabuntur quidem non solum nostris sed paene omnium gentium litteris atque linguis, nec ulla umquam aetas de tuis laudibus conticescet.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti