Cesare e Pompeo non si accordano - Studentville

Cesare e Pompeo non si accordano

Caesar, cognita militum voluntate, cum ea legione, quae secum a Gallia duxerat, Ariminum contendit ibique castra posuit. Eo Lucius Caesar adulescens, Popei legatus, cum praetore Roscio venit. Is Caesari mandata Pompeii renuntiavit et eum oravit ne rei publicae noceret et iracundiam suam dimitteret. Eadem fere atque eisdem verbis praetor Roscius egit cum Caesare, qui illis suas condiciones pacis dixit. Roscius cum Lucio Caesare Capuam pervenit ibique consules Pompeiumque invenit; postulata Caesaris renuntiavit. Illi, hac re deliberata, epistulam ad eum per eosdem remiserunt. In epistula Pompeius eisque socii a Caesare petebant ut Arimino excederet, in Galliam rediret, exercitus dimitteret; si haec fecisset, promittebant ipsum Pompeium in Hispaniam iturum esse. Caesar, his postulatis auditis, condiciones iniquas putavit, itaque Marcum Antonium cum cohortibus quinque Arretium misit, ipse cum aliis militibus Pisaurum, Fanum, Anconam occupavit.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti