Cesare muove contro i Belgi - Studentville

Cesare muove contro i Belgi

Cum esset Caesar in citeriore Gallia, ita uti (= ut) supra demonstravimus, crebri ad eum rumores afferebantur litterisque item Labieni certior fiebat omnes Belgas, quam ertiam esse Galliae partem dixeramus, contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. His nuntiis litterisque commotus, Caesar duas legiones in citeriore Gallia novas conscripsit et, inita aestate, in interiorem Galliam, qui deduceret, Quintum Pedium legatum misit. Ipse, cum pabuli copia esse inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis, qui finitimi Belgis erant, ut ea quae apud eos gerantur, cognoscant seque de his rebus certiorem faciant. Re frumentaria comparata, castra movet diebusque circiter quindecim ad fines Belgarum pervenit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti