Cesare passa il Rubicone - Studentville

Cesare passa il Rubicone

C. iulious Caesar popularium partium erat; principio tamen sociatatem fecit cum Pompeio, nobilitas principe, et Crasso, vito admodum divite atque potenti. Cum Pompeio et Crasso igitur perniciem rei publicae paravit: nam magistratus legitima auctoritate privavit, triumviratum instituit et provinciae Gallie administrationem petivit.
Ibi complures res secunda gessit fortuna et brevi tempore universam Galliam in Romanorum dicionem redegit. Cum Britannis quoque feliciter bellum gessit et etiam Germanos, trans Rhenum incolentes, ingentibus proeliis vicit. Tum autem initium habuit bellum civile, exsecrandum et lacrimabile. Cum Caesar enim alterum consulatum petivit, senatus, Pompei hortatu, petitioni obstitit. Tum Caesar, spe deiectus, cum exercitu Rubiconem flumen traiecit et Romem contendit. Ad nuntium Caesaris adventus consules Brundisium confugerunt cum Pompeio, cum senatu et universa nobilitate, atque inde in Graeciam.

  • Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti