Ci vuole moderazione anche nel dolore - Studentville

Ci vuole moderazione anche nel dolore

Innumerabilia sunt exempla eorum qui liberos iuvenes sine lacrimis extulerint, qui in senatum, aut in aliquod publicum officium a rogo redirint et statim aliud egerint. Nec immerito: nam primum supervacuum est dolere, si nihil dolendo proficias; deinde iniquum est queri de eo quod uni accidit, omnibus restat. Flet aliquis factum, quod non ignorabat futurum (esse)? Flet aliquid factum, quod aiebat non posse non fieri? Quisquis aliquem queritur mortuum esse, queritur hominem fuisse. Omnes eadem condicio devinxit: cui nasci contigit, mori restat. Quid? Nunc ergo duritiam suadeo et in funêre ipso rigere vultum volo et animum ne contrahi quidem patior? Minime. Excidunt etiam renitentibus lacrimae, et animum profusae levant. Permittamus illis cadere, non imperemus; fluant quantum affectus eiecerit, non quantum poscet imitatio. Deinde frequenter de illo loquere et memoriam eius, quantum potes, celebra. Si quos sermones eius, si quos, quamvis parvuli, iocos cum voluptate audieras, saepius repete.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti