Cicerone chiede sostegno materiale e spirituale ad Attico - Studentville

Cicerone chiede sostegno materiale e spirituale ad Attico

Tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva. Consolari iam desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! Nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo (me) esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? Ecquis umquam ex tam amplo statu, in tam bona causa, tantis facultatibus ingenii, consilii, gratiae, tantis praesidiis omnium bonorum concidit? Possum oblivisci qui fuerim? Possum non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? Mitto (= omitto) cetera intolerabilia: etenim dolore impedior. Utrum tandem sum accusandus quod doleo an quod statum meum non defendi? Haec tibi scripsi ut potius relevares me – quod facis – quam ut castigatione aut obiurgatione dignum (me) putares. Ad te minus multa scribo quod maerore impedior; tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me scribe, ne quid ignorem.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti