Cicerone, designato governatore della Cilicia, scrive al suo predecessore - Studentville

Cicerone, designato governatore della Cilicia, scrive al suo predecessore

Cum et contra voluntatem meam et praeter opinionem accidisset ut mihi cum imperio in provinciam proficisci necesse esset, in multis et variis molestiis cogitationibusque meis haec una consolatio occurrebat, quod neque tibi amicior quam ego sum quisquam posset succedere neque ego ab ullo provinciam accipere possem quam maxime mihi aptam explicatamque. Quod si tu quoque eandem de mea voluntate erga te spem habes, ea te profecto numquam fallet. A te pro nostra summa coniunctione tuaque singulari humanitate etiam atque etiam quaeso et peto ut, quibuscumque rebus poteris, prospicias et consulas rationibus meis.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti