Cicerone esorta i senatori a difendere la patria - Studentville

Cicerone esorta i senatori a difendere la patria

Video, patres conscripti, in me omnium vestrum ora atque oculos esse conversos. Video vos non solum de vestro ac rei publicae, verum etiam de meo peri**** esse sollicitos. Est mihi iucunda in malis et grata in dolore vestra erga me voluntas; sed, per deos immortales!, eam deponite atque de vobis ac de vestris liberis cogitate! Ego, consul, multa tacui, multa toleravi, multa concessi, at nunc omnes dolores laboresque atque omnia pericula suscipiam ut vobis populoque Romano dignitas salusque pariatur. Prospicite patriae, conservate vos, coniuges, liberos fortunasque vestras, populi Romani nomen salutemque defendite!

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti