Cicerone fra i grandi della patria - Studentville

Cicerone fra i grandi della patria

Ego, quanta manus est coniuratorum, tantam me inimicorum multitu dinem suscepisse video, sed eam turpem iudico et infirmam et abiectam. Tantam laudem, quantä vos me vestris decretis honestastis (= honestavistis), nemo est assecutus: ceteris enim bene gesta re publica laudes tribuistis, mihi uni conservata re publica hanc gratulationem decrevistis. Sit Scipio clarus ille, cuius consilio atque virtute Hannibal in Africam redire atque Italia decedere coactus est; ornetur eximia laude alter Africanus, qui duas urbes huic imperio infestissimas, Carthaginem Numantiamque delevit; habeatur vir egregius Paulus ille, cuius currum rex potentissimus quondam et nobilissimus, Perses, honestavit; sit aeterna gloria Marius, qui bis Italiam obsidione et metu servitutis liberavit; anteponatur omnibus Pompeius, cuius res gestae atque virtutes iisdem regionibus ac terminis continentur, quibus solis cursus (continetur): erit profecto inter horum laudes aliquid loci nostrae gloriae.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti