Cicerone scopre la tomba di Archimede - Studentville

Cicerone scopre la tomba di Archimede

Omnibus notum est Ciceronem, cum in Sicilia quaestor esset, Archimedis sepulcrum, ignoratum a Syracusanis, indagavisse atque repperisse.Cicero enim sciebat in monumento, ubi Archimedes sepultus esset, sculptam esse sphaeram cum cylindro. Olim Syracusis, cum is apud portam Acragantinam, ubi magnus numerus sepulcrorum erat, deamularet, locum invenit vepribus ac dumetis undique circumsaeptum et fere opertum. Cum attente omnia sepulcra oculis collustravisset, invenit columellam e dumis eminentem, super quam sphaerae ac cylindri figurae sculptae erant. Multi homines immissi cum falcibus purgaverunt et apurerunt locum. Cum etiam sepulcrum purgatum est, in basi Graeca inscriptio apparuit, ex qua Cicero certe comperit magnum mathematicum Archimedem ibi sepultum esse.

  • Letteratura Latina
  • Versioni di Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti