Comportamento vergognoso di Nerone - Studentville

Comportamento vergognoso di Nerone

Saepe Nero quadrigas agitavit atque equis decertavit, quod plurimi dignitate regia indignum esse arbitrabantur. Itaque, ne Nero peiora ageret, in valle Vaticana magnum spatium clausum est, in quo ille equos regeret neque populus adesse posset. Sed mox imperatoris iussu iis ludis Romani omnes adfuerunt ut laudibus magna ipsius gesta extollerent; quod vulgus, voluptatum cupidus, libenter fecit. Itaque pudor non satietatem sed tantum incitamentum Neroni attulit, ut nobilium familiarum posteros, propter egestatem venales, in scaenam deduxerit.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti