Consigli per ottenere consenso - Studentville

Consigli per ottenere consenso

Et, quoniam adsectationis mentio facta est, id quoque curandum est ut cotidiana adsectatione hominum cuiusque generis et ordinis et aetatis utaris; utinam ex ea ipsa copia in Campo Martio coniectura fiat quantum virium ac facultatis habiturus sis! Clientium autem tres partes sunt: una salutatorum cum domum veniunt, altera deductorum, tertia adsectatorum. Quod attinet ad salutatores, qui ad plures patronos veniunt, hoc efficiendum est ut hoc ipsum minimum eorum officium tibi gratissimum esse videatur; qui domum tuam venient, benignitatem animadvertant ac eius reminiscantur. Utinam comitatem tuam illi amicis renuntient laudentque! Hi homines saepe, cum obeunt plures competitores et vident unum esse aliquem qui haec clientium officia maxime animadvertat, ei se dedunt – quis hoc credat? – et deserunt ceteros patronos.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti