Così Verre amministrava la giustizia - Studentville

Così Verre amministrava la giustizia

Ut mos fuit Bithyniae regibus, iste lectica ferebatur, in qua pulvïnus erat perlucidus rosarum foliis fartus. Ipse autem coronam habebat unam in capite, alteram in collo reticulumque ad nares sibi admovebat tenuissimo lino, minutis maculis, plenum rosarum. Sic confecto itinere, cum ad aliquod oppidum venerat, eädem lectica usque in cubiculum deferebatur. Eo veniebant Siculorum magistratus, veniebant equites Romani, quod ex multis testibus, iudices, audistis (= audivistis). Controversiae secreto deferebantur, paulo post palam decreta auferebantur. Deinde, ubi paulisper in cubiculo pretio, non aequitate, iura discripserat, Veneri et Libero reliquum tempus dabat.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti