Costumi dei Britanni - Studentville

Costumi dei Britanni

Britanniae insulae unum latus est contra Galliam: cuius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Ibi breviores quam in continenti noctes videbamus. Ex omnibus nationibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti: non feroces tamen sunt, quia mitiorem naturam ostendunt. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque ita horribiliores sunt in pugna adspectu et crudeliores apparent; capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti