Crisi dell'egemonia spartana - Studentville

Crisi dell'egemonia spartana

Lacedaemonii post victoriam de Atheniensibus bello Peloponnesiaco, in maximum venerant odium omnibus Graeciae civitatibus, quae societatem adversus eos fecerunt, ut impotentem dominationem refrigerent. Primi igitur Thebani, auxilio Atheniensium. bellum Lacedaemoniis indixerunt. Yhrbanorum enim civitas ex infimis incrementis (inizio), virtute Epaminondae ducis, ad spem imperii Graeciae erecta erat. Cocurritur itaque ad arma: Lysander, lacedaemoniorum dux, interficitur. Pausanias quoque, alter dux, proditionis accusatus, in exsilium eiectus est.
Igitur Thebani, potiti victoria, universum exercitum ad urbem lacedaemoniorum ducunt, facilem existimates expugnationem, quoniam deserti a sociis ominbus erant. Quod metuentes lacedaemonii regem suum agesilaum ex asia, qui ibi magnas res gerebat, ad defensionem patriae arcessunt. Nam cum lysander interfectus esset, nullus alterius fidciam ducis habebant. Quoniam agesilaus morabatur, laceddaemonii obviam hosti procedunt. Prima igitur congressione funfuntur. Cum iam suorum copiae deletae essent, supervenit rex agesilaus, qui hostibus victoriam ripuit; ipse autem gravit sauciatur.

  • Letteratura Latina
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti