De Caeli Mira Pulchritudine - Studentville

De Caeli Mira Pulchritudine

Mirabilia sunt opera Dei in caelo; nam caelum multis et splendidis luminibus est ornatum. Multa et varia sunt genera siderum. Apud maiores nostros stellae erant omina futura temporis et sacerdotes sidera investigabant et interrogabant. Homines numquam omnia sidera in caelo vident, quia multa sunt ultra vires oculorum nostrorum et quia omnia simul nullo tempore anni hominibus apparent; nam alia terrarum incolas delectant acri hieme, alia miti vere, alia dulci autumno, alia aestosa aestate. Vere mirabilem dicere debemus pulchritudinem caeli!

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti