De etymologia - Studentville

De etymologia

Versione di Isidoro di Siviglia:

Etymologia est origo vocabulorum,cuius cognitio saepe usum necessarium habet in interpretatione sua.nam dum videris unde ortum est nomenc citius vim eius intellegis. non autem omnia nomina a veteribus secundum naturam imposita sunt, sed quaedam et secundum placitum, sicut et nos servis et possessionibus interdum secundum quod placet nostrae voluntatinomina damus. sunt autem etymologiae nominum aut ex causa datae, ut reges a regendo, aut ex origine, ut homo, quia sit ex humo, aut ex contrariis, ut lucus, quia umbra opacus parum luceat Alia quoque ex nominibus locorum, urbium vel fluminum traxerunt vocabula. multa etiam ex diversarum gentium sermone vocantur, unde et origo eorum vix cernitur: sunt enim pleraque barbara nomina et incognita Latinis et Graecis.

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti