Dite rapisce Proserpina - Studentville

Dite rapisce Proserpina

Henna autem ubi ea quae dico gesta esse memorantur est loco perexcelso atque edito quo in summo est aequata agri planities et aquae perennes tota vero ab omni aditu circumcisa atque directa est; quam circa lacus lucique sunt plurimi atque laetissimi flores omni tempore anni locus ut ipse raptum illum virginis quem iam a pueris accepimus declarare videatur. Etenim prope est spelunca quaedam conversa ad aquilonem infinita altitudine qua Ditem patrem ferunt repente cum curru exstitisse abreptamque ex eo loco virginem secum asportasse et subito non longe a Syracusis penetrasse sub terras lacumque in eo loco repente exstitisse ubi usque ad hoc tempus Syracusani festos dies anniversarios agunt celeberrimo virorum mulierumque conventu. Propter huius opinionis vetustatem quod horum in his locis vestigia ac prope incunabula reperiuntur deorum mira quaedam tota Sicilia privatim ac publice religio est Cereris Hennensis. Etenim multa saepe prodigia vim eius numenque declarant; multis saepe in difficillimis rebus praesens auxilium eius oblatum est ut haec insula ab ea non solum diligi sed etiam incoli custodirique videatur.
Nec solum Siculi verum etiam ceterae gentes nationesque Hennensem Cererem maxime colunt. Etenim si Atheniensium sacra summa cupiditate expetuntur ad quos Ceres in illo errore venisse dicitur frugesque attulisse quantam esse religionem convenit eorum apud quos eam natam esse et fruges invenisse constat?

  • Latino
  • Versioni di Marco Porcio Catone
  • Cicerone

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti