Dov'è la vera felicità? - Studentville

Dov'è la vera felicità?

Socrates, cum esset ex eo quaesitum nonne beatum putaret Archelaum, regis Perdiccae filium, qui tum fortunatissimus putabatur, respondit: “Haud scio; nunquam enim cum eo disputavi et ignoro sitne vir iustus necne”. “Ain tu? putasne te aliter id scire non posse?”. “Puto me hoc uno modo dicere posse num homo vere beatus sit”. “Tu igitur ne de Persarum quidem rege magno potes dicere beatusne sit?”. “Quomodo id ego dicere possum, cum ignorem quam sit doctus, quam vir bonus et iustus?”. “Quid? tu in iis rebus sitam esse vitam beatam putas?”. “Ita prorsus existimo, bonos beatos, improbos miseros esse. Puto enim veram beatitudinem in virtute, non in divitiis esse”. “Miser ergo Archelaus (est), vir omnium ditissimus et potentissimus?”. “Certe, si iniustus”.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti