Due lettere di Cicerone ammalato - Studentville

Due lettere di Cicerone ammalato

Tullius et Cicero Tironi suo S.D.
Septimum iam diem Corcyrae tenebamur. Quintus autem Buthroti (tenebatur). Solliciti eramus de tua valetudine mirum in modum, nec mirabamur nihil a te litterarum (nos accepisse). Cura igitur te, et confirma et, cum commode et per (= propter) vale tudinem et per anni tempus navigare poteris, ad nos veni. Nemo nos amat qui te non diligat. Carus omnibus exspectatusque venies. Cura ut valeas. Etiam atque etiam, Tiro noster, vale. XV Kal. Decembr. Corcyra.5.

Tullius Tironi S.
Andricus postridie ad me venit quam expectaram (= expectaveram), itaque habui noctem plenam timoris. Tuis litteris nihilo sum factus certior quomodo te habres sed tamen sum recreatus. Medico mercedis quantum poscet, promitti iubeto; id scripsi ad Ummium. Audio te animo angi et medicum dicere ex eo te laborare. Si me diligis, excita ex somno tuas litteras humanitatemque propter quam mihi es carissimus. Nunc opus est te animo valere, ut corpore possis (valere). Conserva te mihi. Etiam atque etiam vale. III (ante) Idus, hora VI.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti