Due miracoli - Studentville

Due miracoli

Dum Iesus sic dicit ad eos, ecce princeps unus accessit et adorabat eum et dicebat: «Filia mea modo decessit; sed veni, impone manum tuam super eam, et vivet». Postquam surrexerat, Iesus ad principis domum et discipuli eius veniebant. Et ecce mulier, quae sanguinis fluxum tolerabat multis annis, accessit retro et tetigit fimbriam vestimenti eius. Dicebat enim intra se: «Cum tetigero vestimentum eius, salva ero». At Iesus, postquam se converterat, vidit eam et dixit: «Fidem habe, filia; fides tua te salvam fecit». Et salva fuit mulier ex ea hora. Et cum venit Iesus in domum principis et vidit tibicines et turbae tumultum, dicebat: «Recedite; non decessit enim puella, sed dormit». Et deridebant eum. At postquam eiecta erat turba, intravit et tenuit manum eius, et surrexit puella. Et vulgabatur fama in universam terram illam.

  • Scuole Superiori
  • Letteratura Latina
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti