Effetti della libertà - Studentville

Effetti della libertà

Ea tempestate coepere (= coeperunt) se quisque extollere, magisque ingenium in promptu habere; nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque eis aliena virtus formidulosa est. Sed civitas incredibile memoratu est, adepta libertate, quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat. Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebat. Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspîci dum tale facinus faceret, properabat. Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant; laudis avidi, pecuniae liberales erant: gloriam ingentem, divitias honestas volebant.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti