Elogio della Sicilia - Studentville

Elogio della Sicilia

Italiae provincia est Sicilia, insula amoena. Siciliae incolae non solum agricolae, sed etiam nautae sunt. Insula incolis copiam commodat: nam uvas, olivas, spicas et plantas gignit. Aurae in Sicilia semper sunt; pantherae, viperae ac ferae in silvis non sunt. Feminae agricolas in operis adiuvant. Sicilia autem agricolarum nautarumque patria est. Incolae saepe mercatura atque terrae operis divitias cumulant. Poetae insulae puellas celebrant, agricolarum industriam, nautarum audaciam, incolarum parsimoniam.

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti