Enea fugge da Troia - Studentville

Enea fugge da Troia

Cum denique Troia ,per decem annos a Graecis,ferro ignique capta est,perpauci cives ex pernicie exitioque patriae se servaverunt,inter quos Aeneas ,Anchisae Venerisque filius .Hic,cum matris auxilio fideret,eodem die,quo Graeci Troia potiti sunt,Fati voluntate deorumque monitis impulsus,e patria effugit cum patre Anchisa Ascanioque filio et nonnullis comitibus.Itaque Aeneas novam terram trans mare quarere ausus est.Plurimas calamitates ille in hac longa navigatione passus est,quia Iuno ei infensa erat.Dea enim,Aeoli auxilio,saevam procellam excitavit,qua fere omnes Troianorum naves fractae sunt et Aeneas ipse cum paucis comitibus in Africae litora proiectus est.Ibi Dido ,Carthaginiensium regina,amore Aeneae capta,ei auxiliata est omnibus modis .Is,cum aliquid temporis apud reginam commoratus esset,Iovis iussu,infelicem Didonem deseruit et cum comitibus ad Italiam navigavit,ut imperii Romani fundamenta poneret.

  • Letteratura Latina
  • Versioni di Catone
  • Anonimi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti