Enea scampa alla distruzione di troia - Studentville

Enea scampa alla distruzione di troia

Postquam Paris filius Priami ,regis Troiae, Helenam Menelao coniugi rapuit , niversi principes Graciae bellum Troianis indixerunt. Mox Agamemnon, clarus Graecorum dux, cum universa Graecia in Asiam pervenit, Troianorum fines invasit et castra ante moenia Troiae posuit; sic Troianum bellum initium habuit. Bellum ver arduum ac diuturnum fuit: nam frustra Graeci urbem decem annos obsederunt. In bello admiratione digna fuit praesertim Troianorum virtus: nam Troiani maiorum gloriam et libertatem semper strenue defenderunt,
hostium copias numquam reformidaverunt, immo saepenumero fregerunt. Graeci igitur solum dolo moenium propugnaculum superaverunt atque tandem urbem ceperunt. Tum efferatas civium caedes ederunt; pueros ante ora parentum necaverunt, mulieres in servitutem redegerunt, totam urbem incendiis atque ruinis impleverunt. Ex incendiis, numinum voluntate, evasit Aeneas: nam fata Veneris filium ad novam urbem reservabant.

  • Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti