Epistulae ad Lucilium, 1, 12, 1-5 - Studentville

Epistulae ad Lucilium, 1, 12, 1-5

Veneram in suburbanum meum et querebar de inpensis aedificii dilabentis. Ait vilicus mihi non esse neglegentiae suae vitium:

omnia se facere, sed villam veterem esse. Haec villa inter manus meas crevit: quid mihi futurum est, si tam putria sunt aetatis

meae saxa? Iratus illi, proximam occasionem stomachandi arripio: “Apparet” inquam “has platanos neglegi: nullas habent frondes.

Quam nodosi sunt et retorridi rami, quam tristes et squalidi trunci! Hoc non accideret si quis has circumfoderet, si

inrigaret.” Iurat per genium meum se omnia facere, in nulla re cessare curam suam, sed illas vetulas esse. Conversus ad ianuam

“Quis est iste,” inquam “iste decrepitus? Unde istunc nanctus es? Quid te delectavit alienum mortuum tollere?” At ille “Non

cognoscis me?” inquit: “Ego sum Felicio, cui solebas sigillaria adferre; ego sum Philositi vilici filius, deliciolum tuum”.

“Perfecte” inquam “iste delirat: pupulus, etiam delicium meum factus est? Prorsus potest fieri, dentes illi cum maxime cadunt!”

Debeo hoc suburbano meo, quod mihi senectus mea quocumque adverteram apparuit.

  • Latino
  • Epistulae Morales ad Lucilium
  • Seneca

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti