Ercole bambino - Studentville

Ercole bambino

Hercules, Alcmenae filius, olim in Graecia habitabat. At Iuno, regina dearum, Alcmenam contemnebat et Herculem, qui adhuc in cunis erat, necare optabat. Dea mittebat igitur duas colubras saevas; colubrae media nocte in cubiculum Alcmenae veniunt, ubi Hercules dormiebat. Nec tamen in cunis, sed in scuto magno cubabat. Colubrae iam appropinquabant et parmam movebant; itaque Hercules e somno excitabatur, sed haudquaquam terrebatur. Parvis manibus colubras statim prehendit et magna violentia comprimit. Itaque colubrae a puero necabantur. Alcmena autem e somno excitatur et lucernam accendit et ad cunas properat, ubi Hercules iam ridebat et colubras mortuas monstrabat.

  • Latino
  • Lingua Viva 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti