Galli e Germani a confronto - Studentville

Galli e Germani a confronto

Magni mea refert docere quid interest inter Gallos et Germanos. Fuit antea tempus, cum hos illi virtute superabant, ultro bella inferebant, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mittebant. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet, summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc, autem, quoniam Germani in eadem inopia et egestate permanent qua antea, eodem victu et cultu corporis utuntur. Gallis autem provinciarum Romanarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam largiuntur; paulatim assuefacti sunt superari et parvi rem militarem aestimant: multis victi proeliis ne se quidem ipsi cum Germanis virtute comparant.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti