Giovanni Battista è più che un profeta - Studentville

Giovanni Battista è più che un profeta

Ioannes autem, postquam audiverat in vinculis opera Christi, misit discipulos suos, qui dixerunt illi: «Tu es qui venies aut alium exspectamus?» Et respondit Iesus illis: «Renuntiate Ioanni, quae auditis et videtis: caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt et mortui resurgunt et pauperes evangelizantur; et beatus est, qui non fuerit scandalizatus1in me». Dum illi autem discedunt, Iesus dicebat ad turbas de Ioanne: «In desertum vidistis arundinem quae vento agitabatur? Hominem mollibus vestibus vestitum? Ecce, qui mollibus vestibus vestiuntur, in domibus regum sunt. Vidistis prophetam? Etiam, dico vobis, et plus quam prophetam. Is est, de quo scriptum est: “Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. Amen dico vobis: Non surrexit inter natos mulierum maior Ioanne Baptista; qui autem minor est in regno caelorum, maior est illo».

  • Latino
  • Lingua Magistra 1
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti