Gli Etruschi mediatori della cultura greca a Roma - Studentville

Gli Etruschi mediatori della cultura greca a Roma

Fuisse quondam ferunt Demaratum Corinthium et honore et auctoritate et fortunis facile civitatis suae principem; qui, cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non posset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, ubi ascitus est civis. Eius filius, omnibus Graecis disciplinis eruditus, cum Romam venisset, propter humanitatem atque doctrinam Anco regi familiaris factus est usque eo ut consiliorum omnium particeps et socius paene regni putaretur. Erat in eo praeterea summa comitas, summa in omnes cives benignitas; itaque, mortuo Marcio, cunctis populi suffragiis rex creatus est Lucius Tarquinius: sic enim suum nomen ex Greco nomine inflexerat, ut in omni genere huius populi consuetudinem videretur imitatus esse. Multos ille mores multaque instituta Graecorum in hanc urbem induxit atque eundem primum ludos, qui postea a Romanis «maximi» dicti sunt, fecisse accepimus.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti