Lysandrum Lacedaemonium dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis; nusquam enim
tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Quin etiam memoriae proditum est, cum Athenis ludis quidam in
theatrum grandis natu venisset, magno consessu locum nusquam ei datum est a suis civibus; cum autem ad Lacedaemonios
accessisset, qui, legati cum essent, certo in loco consederant, consurrexisse omnes illi dicuntur et senem sessum recepisse.
Quibus cum ma cuncto consessu plausus esset multiplex datus, dixisse ex iis quondam Athenienses scire quae recta essent, sed
facere nolle.
- Latino
- Versioni di Marco Porcio Catone
- Cicerone