Grandiosità di alcuni imperatori - Studentville

Grandiosità di alcuni imperatori

Haud dubium est quin a Caligula imperatore perfectae sint etiam deceres naves Liburnicae gemmatis puppibus, magna thermarum et porticuum et tricliniorum laxitate magnaque etiam vitium et pomiferarum arborum varietate, in quibus discumbens litora Campaniae peragrabat libenterque edebat. Romani cives gaudebant quod Nero instituit quinquennale certamen, primus omnium Romae more Graeco, triplex, musicum, gymnicum, equestrem, quod appellavit Neronia. Nec dubitamus quin hoc fecerit ad regni sui gloriam. Idem Nero, dedicatis thermis atque gymnasio, senatui quoque et equitibus oleum praebuit. Hoc magnum veteres Romani putabant, quod Titus, amphitheatro dedicato thermisque iuxta celeriter exstructis, gladiatorium munus ediderat apparatissimum largissimumque: ipse dedit etiam navale proelium in veteri naumachia, ibidem et gladiatores atque uno die quinque milia omne genus ferarum.

  • Latino
  • Lingua Viva 2
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti