I Britanni preparano una ribellione - Studentville

I Britanni preparano una ribellione

Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad ea, quae iusserat Caesar, facienda convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent, et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustiora, quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt, rebellione facta, frumento commeatuque nostros prohibëre et rem in hiemem producere, quod, his superatis aut reditu interclusis, neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum (esse) confidebant. Itaque, rursus coniuratione facta, paulatim ex castris discedêre et suos clam ex agris deducere coeperunt.

  • Latino
  • Maiorum Lingua C
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti