I trionfi dei romani - Studentville

I trionfi dei romani

Alter Lucullus Mithridatem persecutus est; repetens hostem fugatum, etiam regnum Tigranis, qui Armeniis imperabat, ingressus est. Alter Lucullus, qui Macedoniam administrabat, Bessis primus Romanorum gessit bellum atque eos ingenti proelio in Haemo monte superavit. Oppidum Uscudamam, quod Bessi habitabant, eodem die, quo adgressus est, vicit, Babylem cepit, usque ad Danubium penetravit. Inde multas supra Pontum positas civitates adgressus est. Illic Apolloniam evertit, Callatim, Parthenopolim, Tomos, Histrum cepit belloque confecto Romam revertit. Ambo tamen triumphaverunt: Lucullus, qui contra Mithridatem pugnaverat, maiore gloria, quoniam tantorum regnorum victor reverterat. Confecto bello Macedonico, manente Mithridatico, quod recedente Lucullo rex collectis auxiliis reparaverat, bellum Creticum ortum est. Ad id missus, Q. Caecilius Metellus ingentibus proeliis intra triennium omnem provinciam cepit apellatusque est Creticus atque ex insula triumphavit.

  • Latino
  • Breviarium ab Urbe condita di Flavio Eutropio
  • Eutropio

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti