Il generale persiano Mazèo consegna Babilonia ad Alessandro - Studentville

Il generale persiano Mazèo consegna Babilonia ad Alessandro

Cum rex Dareus post cladem apud Gaugamela se fugae dedisset, multi ex eius militibus ab hostibus circumventi strenue pugnantes ceciderunt, plerique autem, cum flumen Tygrim transissent, domos suas redierunt. Quia sine rege et ducibus hostes victi bellum renovare non poterant, victoribus sine ullo periculo via Babylona versus patebat. Alexander igitur Babylonia contendit et, cum per Persiam cum copiis suis iter faceret, se Persarum antiquas in Graecos iniurias vindicavisse praedicabat. Nam cum Persarum exercitus, Xerxis ductu, Graeciam invaserat, omnes res humanas et divinas violaverat. Cum ante Babylona pervenit, Alexander urbem suis ostendens sic eos breviter incitavit: <>. Ei procedenti Mazaeus, qui tunc Babylona regebat, supplex occurrit et urbem seseque dedidit. Eum comitabantur Magi, carmen laudis canentes, Chaldaei, siderum interpretes, et musici cum fidibus suis. Alexander, quia obsidionem tam munitae urbis sibi magni operis futuram putabat, magno gaudio deditionem accepit et Mazaeum benevolentissime habuit.

  • Latino
  • Maiorum Lingua B
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti