Il maestro si abbassi al livello del discepolo - Studentville

Il maestro si abbassi al livello del discepolo

Incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptorum iucundior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt; proxima amplectentur magia, ut vites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina evadunt. Quod adeo verum est, ut ipsius etiam magistri, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare vires suas et ad intellectum audientis descendere. Nam ut vascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus vel etiam instillatis complentur, sic animi puerorum quantum excipere possint videndum est: nam maiora intellectu velut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt.

  • Latino
  • Versioni Latinum Vertere
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti