Il nodo di Gordio - Studentville

Il nodo di Gordio

Alexander,victo rege Dario apud flumen Granicum(1) et omnibus civitatibus Graecis promixis litori libertatis,ad Phrygiam contendit,sperans se caput illius regionis, Gordium nomine, facile captorum esse. Neque spes eum fefellit: nam urbem in dicionem suam brevi tempore redegit. Haec urbs,quae a Gordio, regis Midiae patre, nomen capiebat,sita erat in via regia, quae Susa(2) ducebat, et omni genere commeatus abundabat. In Iovis templo eius urbis ostendebatur vehiculum, quo patrem Midiae in urbem Gordium vectum esse(3) constabat. Huic vehin**** iugum compluribus nodis implicatis annexum erat. Antiquum oraculum autem cecinerat eum, qui nodos solvisset, tota Asia potiturum esse. Complures illos nodos frustra solvere conati erant. Etiam Alexander in illud templum ingressus est, vaticinium cognovit, et cupido solvendi nodos(4) in eius animum incessit. Sed cum diu omnia frustra expertus esset, gladi districto, nodos secuit, dixitque eos solutos esse.

  • Latino
  • Versioni dai Libri di Esercizi

Ti potrebbe interessare

Link copiato negli appunti